Karthago - Cupido


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Karthago - Cupido

At Venus nova consilia in animo versat: ut Cupido, facie mutata, pro Ascanio veniat atque reginam amore incendat! Ille dicto carae genetricis paret et in faciem Ascanii mutatus laetus incendit regia dona portans. Cum in aedes venit, regina iam in lecto medio accubuit, iam pater Aeneas et iuvenes Troiani super toros purpura stratos discumbunt. Centum ministri totidemque ministrae mensas onerant dapibus et pocula ponunt. Etiam Tyrii frequentes conveniunt et in toris pictis iubentur discumbere; mirantur dona Aenea et falsi Iulii decorem divinum. Praecipue infelix Phoenissa puero tuendo incenditur. Ille ubi Aeneam complexus est, reginam petit; quae puerum osculatur et in gremium suum accipit, inscia quantus deus in gremio sedeat! At Cupido paulatim Sychaeum e memoria Didonis abolere incipit et animum eius vivo amore accendere temptat. Postquam mensae remotae sunt, optima vina apponuntur. Fit strepitus et voces per ampla atria resonant. Lucernae accensae de tecto aurato pendent et faces ardentes noctem flammis vincunt. Hic regina pateram auream gemmatam poposcit implevitque mero, tum silentio in regia facto Iovem precata est ut ille dies Tyriis Troianisque felix esset, itemque Bacchum et Iunonem invocavit. Quo facto vinum in mensam libavit et prima ex paterabibit, deinde ex ordine aliis dedit. Interea Iopas, fidicen nobilissimus, cantu suo mirabili Tyrios Troianosque pariter delectabat.
Sed infelix Dido noctem vario sermone trahebat, multa super Priamo rogitans, super Hectore multa:
"Immo, age, et a prima dic, hospes, origine nobis
insidias" inquit "Danaum casusque tuorum
erroresque tuos. Nam te iam septima portat
omnibus errantem terris et fluctibus aestas."

[Hinc incipit Aeneidis liber II:]
Conticuere omnes intentique ora tenebant.
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
"Infandum, regina, iubes renovare dolorem...
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros
et breviter Troiae supremum audire laborem,
quamquam anmus meminisse horret luctuque refugit,
incipiam."
Tum intentis omnibus narravit quae ipse viderat: ut Graeci Troiam insidiis cepissent atque incendissent, ut ipse cum patre et filio ex urbe flagranti fugisset et fato pulsus per maria erravisset. Postquam funus patri in Sicilia factum memoravit, conticuit tandem atque hic fine facto quieti se dedit.
da Virgilio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24844

[biancafarfalla] - [2012-08-12 18:05:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile