Giove e Saturno

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giove e Saturno

Iovi mater fuit Rhea, Saturni uxor. Quia Saturnus omnes filios suos crudeliter vorabat, Rhea Iovem puerum fideli ancillae secreto commendavit. Ancilla infantem in insulam Cretam asportavit eumque in abdito specu occultavit. Ibi multae nymphae habitabant: parvulum deum exceperunt et in cunabulis aureis collocaverunt. Divino infanti Amalthea capra dedit lac purum, et apes benignae mel dulcissimum confecerunt. Cotidie columbarum agmen e mari in speluncam advolabat et ambrosiam Saturni filio praebebat. Saepe quidem Saturnus pater e summo Olympo vagitum infantis paene audivit: sed semper accurrebant opportune Corybantes, seduli Rheae ministri; ii circum Iovis cunabula saltabant, super puerulum aeneos obtendebant clipeos eosque maximis gladiorum ictibus feriebant. At mox fraus supervacanea fuit. Grandis enim firmusque divinus puer e sua latebra statim evaserat. Iam digna deo erant eius oblectamenta: nam Cyclopes ignea tela ("fulmini") ei excudebant eaque per ludum libenter mittebat Iuppiter. Postquam Iuppiter adolevit, Saturnum patrem de caelo praecipitavit et fratribus sororibusque, ab eo devoratis, vitam restituit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24822

[darkshines] - [2012-06-15 09:08:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile