banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare e Catone a confronto
Pagina 310 Numero 7

Marcus Cato et Caius Caesar fuerunt prope ("quasi", avverbio) aequales genere, aetate, eloquentia, paresque magnitudine animi et gloria, sed moribus diversi. Caesar beneficiis atque munificentia magnus existimabatur, Cato integritate vitae. Caesar mansuetudine et misericordia clarus fuit, Cato severitate dignitatem suam amplificavit. Caesar gloriam obtinuit cum daret, sublevaret, ignosceret, Cato cum nullam largitionem faceret. Caesar miseris perfugium erat, Cato malis pernicies. Caesaris facilitas, Catonis constantia laudabatur. Postremo Caesar sibi ("se/si", pronome personale di III persona, dat. m. sing.) persuasit ut semper laboraret, vigilaret: magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ut virtus sua enitesceret. Cato autem non divitiis, sed virtute, pudore, abstinentia omnes superare cupiebat et magis bonus esse quam putari. Itaque, cum nullam gloriam peteret, maximam obtinuit.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24820
[silly] - [2012-06-13 21:55:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!