Abile discorso di Bocco a Silla

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Abile discorso di Bocco a Silla

«Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus (= maximus) in hac terra et omnium quos novi, privato homini gratiam deberem. Et mehercule, Sulla, ante te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus. Id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor: fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est. Id adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume, utere, et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit. Denique nihil me sciente frustra voles. Nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui: at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet. Gerite, quod voltis, cum Iugurtha bellum. Ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque id intrare Iugurtham sinam. Praeterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis».
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24493

[biancafarfalla] - [2012-05-05 19:20:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile