banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone esorta Marcello a tornare a Roma
Pagina 150 Numero 209

M. Cicero s. d. M. Marcello. Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas quibus declaraveram quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theopilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui. Isdem igitur de rebus etiam atque etiam hortor quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse. Multa videbis fortasse quae nolis, non plura tamen quam audis cottidie. At tibi ipsi dicendum erit aliquid quod non sentias aut faciendum quod non probes. Primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper sapientis est habitum. Deinde non habet, ut nunc quidem est, id viti res. Dicere fortasse quae sentias non licet, tacere plane licet. Omnia enim delata ad unum sunt. Is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo. Quod non multo secus fieret si is rem publicam teneret quem secuti sumus. An qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse quam incertis in rebus fuisset?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24379
[silly] - [2012-05-04 16:52:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!