banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone a Pompeo all'inizio della guerra civile
Pagina 149 Numero 207

Cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum, eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. Interim, certior tui consili factus, non exspectavi dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi. Cum Teanum venissem. C. Messius, familiaris tuus, mihi dixit Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. Sane sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam. Itaque tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem. At mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses: magnique interesse rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore in unum mlocum convenire, et ut praesidio quod satis esset Capuae relinqueret. His ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum. Cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse. A multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24364
[silly] - [2012-05-04 16:59:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!