banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dopo la sconfitta del Trasimeno
Pagina 127 Numero 180

Ad Trasumennum pugna inter paucas memoratur populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere. Hannibal captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, Flamini corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit. Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae vagae per vias, quae repens clades allata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percontantur; et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor: "Pugna", inquit, "magna victi sumus". Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesum esse; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24331
[silly] - [2012-04-14 10:37:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!