Spregiudicato consiglio di Alcibiade a Tissaferne

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Spregiudicato consiglio di Alcibiade a Tissaferne

Alcibiades ad Tissaphernen, praefectum Darei regis, profugit, cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuavit. Erat enim et aetatis flore et formae veneratione nec minus eloquentia etiam inter Athenienses insignis, sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis vir melior, quia morum vitia sub umbra eloquentiae primo latebant. Igitur persuadet Tissapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum praeberet; vocandos enim in portionem muneris Iones, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent, bellum susceptum sit. Sed nec auxiliis nimis enixe Lacedaemonios iuvandos: quippe memorem esse debere alienam se victoriam, non suam instruere, et eatenus bellum sustinendum, ne inopia deseratur. Nam regem Persarum dissentientibus Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non possit, ipsorum armis victurum; perfecto autem bello statim ei cum victoribus dimicandum. Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis vacet, exaequandasque vires partium et inferiores auxilio levandos. Non enim quieturos post hanc victoriam Spartanos, quia vindices se libertatis Graeciae professi sint. Grata oratio Tissapherni fuit. Itaque commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut victoriam daret, aut necessitatem deponendi belli inponeret.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24261

[mastra] - [2012-07-10 18:49:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile