banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le nozze della principessa
Pagina 63 Numero 90

Postero die vocantur amici, vocantur vicinarum urbium potestates, viri magni atque nobiles, quibus convocatis in unum pariter, rex ait: "Amici, scitote filiam meam cupere Tyrio Apollonio nubere. Peto ut omnibus sit laetitia, quia filia mea sociatur viro prudentissimo". Inter haec diem nuptiarum sine mora indixit et omnia praecepit. Quid multa? Dies supervenit nuptiarum. Celebrantur nuptiae regio more, decora dignitate. Gaudet universa civitas in citharis, lyris et canticis. Peracta laetitia, ingens amor manet inter coniuges, mirus affectus, incomparabilis dilectio. Apollonius cum sua coniuge vixit annos LXXIIII et tenuit regnum Tyri et Antiochiae et Cyrenensium; et quietam atque felicem vitam vixit cum coniuge sua. Peractis his annis, in pace atque senectute bona defuncti sunt.
Historia Apollonii regis Tyri


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24205
[silly] - [2012-04-10 10:56:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!