banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Apollonio viene invitato a cena dal re
Pagina 60 Numero 86

Rex Archistrates iussit Apollonium dignis vestibus indui et ad cenam ingredi. Et ingresso Apollonio triclinium, ait ad eum rex: "Discumbe, iuvenis, et epulare. Damna naufragii obliviscaris!". Statimque, assignato illi loco, Apollonius contra regem discubuit. Apponitur gustatio, deinde cena regalis assignato illi loco, Apollonius contra regem discubuit. Apponitur gustatio, deinde cena regalis. Cunctis epulantibus, ipse solus non epulabatur et flebet cum dolore. Et rex, hilari vultu respiciens iuvenem, ait: "Iuvenis, epulare nobiscum; laetare et gaude et meliora de deo spera!". Et dumrex hortatur iuvenem, subito intravit filia regis, speciosa atque auro fulgens, iam adulta virgo; dedit osculum patri, post haec discumbentibus omnibus amicis. Quae dum osculatur, pervenit et naufragum. Retrorsum revertit ad patrem et ait: "Bone rex et pater optime, quis est hic iuvenis, qui contra te in honorato loco discumbit et quid vultu dolet?". Cui rex ait: "Hic iuvenis naufragus est; propter quod ad cenam illum invitandum esse putavi. Quis autem sit aut unde, nescio. Sed si desideras, interroga illum". Hortante igitur patre, verecondissimo sermone interrogatur a puella Apollonius; et accedens ad eum ait: "Si tibi molestum non est, indica mihi nomen et casus tuos". Apollonius ait: "Si nomen quaeris, Apollonius sum vocatus; si de thesauro quaeris, in mari perdidi". Puella ait: "Apertius indica mihi, ut intelligam".
Historia Apollonii regis Tyri


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24200
[silly] - [2012-04-10 10:29:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!