Il vaso di Pandora


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il vaso di Pandora

Cum vellet Iuppiter homines quoque punire qui, Promethei fraude, donum non sibi destinatum accepissent, modum cogitavit quo malis antea ignotis eos oppressos tenere posset. Vulcanum filium ad se vocavit iussitque eum mulieris simulacrum aqua et limo formare, quae decoris iuventae florem vultu ostenderet. Vulcanus se totum operi dedidit pulcherrimaeque mulieris perfectissimam imaginem finxit, cui ceteri dii, Iovis iussu, sua dona dederunt ut coelicolis similis videretur. Iuppiter Pandoram eam vocavit, id est totam donis praeditam, Mercurioque dedit, ut ad Epimetheum, Promethei fratrem, comitaretur. Qui, quamvis a fratre ne Pandoram acciperet monitus esset, pulchritudine captus amoreque incensus, eam uxorem duxit. Iuppiter dolium, in quo omnia mala clausa erant, Pandorae, quae ab Olympo profectura erat, tradiderat monueratque ne id aperiret. Sed mulier, visendi studio quid in eo esset indulgens, postquam Epimetheo nupsit, id aperuit seroque reclusit cum iam mala, praeter rerum futurarum Spem, effusa erant. Coelicolum ultima, Spes, in terris cum hominibus mansit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24167

[silly] - [2012-04-07 15:06:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile