Filippo il Macedone consolida il regno

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Filippo il Macedone consolida il regno

Principio rerum Philippus bella, quae velut conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam multarum gentium ex diversis locis uno tempore confluebant, quoniam omnibus par esse non poterat, dispensanda ratus, alia interposita pactione componit, alia redimit facillimis quibusque agressis, quorum victoria et militum trepidos animos firmaret et contemptum sibi hostium demeret. Primum ili cum Atheniensibus certamen fuit; quibus per insidias victis, metu belli gravioris, cum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit. Post haec, bello in Illyricos translato, multa milia hostium caedit; hinc Thessaliam, non praedae cupiditate, sed quod exercitui suo robur Thessalorum equitum adiungere gestiebat, nihil minus quam bellum metuentem, improvisus expugnat, unumque corpus equitum pedestriumque copiarum invicti exercitus fecit; urbem nobilissimam Larissam capit. Quibus rebus feliciter provenientibus, Olympiadem, Neoptolemi, regis Molossorum, filiam, uxorem ducit; conciliante nuptias fratre patruele, qui sororem Olympiadis Troada in matrimonio habebat; quae causa illi exitii, malorumque omnium initium fuit. Nam dum regni incrementa affinitate Philippi acquisiturum se sperat, proprio regno ab eodem privatus in exilio consenuit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24138

[mastra] - [2013-07-20 20:49:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile