Saggi consigli di pedagogia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Saggi consigli di pedagogia

Plurimum proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus. Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter, nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum donetur. In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle, sed vincere. Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est: audiat semper verum, praesertim de se. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret: quod flenti neglatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentum in conspectu habeat, non in usu. Exprobrentur illi cum indulgentia omnia perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari: proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit; nutricum et paedagogorum rettulere mox in adulescentiam mores. Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem: "Numquam", inquit, "hoc apud Platonem vidi". Citius, sine dubio, patrem imitatus est quam Platonem. Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus: non irascetur aliquem sibi comparari, quem ab initio multis parem feceris.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24137

[degiovfe] - [2018-07-13 19:43:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile