banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I compiti della fattoressa
Pagina 29 Numero 45

Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat facito. Ne nimium luxurosia sit. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur neve domum neve ad sese recipiat: ad cenam ne quo eat, neve ambulatrix sit. Rem divinam ne faciat neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae: nam dominus pro tota familia rem divinam facit. Munda sit: villam conversam mundamque habeat; focum purum circumversum cotidie, prius quam cubitum eat, habeat. Kalendis, Nonis, Idibus, festus dies cum erit, coronam in focum indat, per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, eet pira et uvas in doliis et mala struthea in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat; mala Scantiana in doliis et alia quae condi solent et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat.
Catone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24136
[silly] - [2012-05-04 17:41:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!