Una villa dalla posizione incantevole

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una villa dalla posizione incantevole

Cum audisses me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres. Ut omnem metum ponas, accipe temperiem caeli, regionis situm, villae amoenitatem. Caelum est hieme frigidum et gelidum. Aestatis autem mira clementia: semper aer spiritu aliquo movetur, frequentius tamen auras quam ventos habet. Hinc senes multi: videre potes avos proavosque iam iuvenum, audire fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo putare alio te saeculo natum esse. Regionis forma pulcherrima. Imaginare amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum natura potest effingere. Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes procera nemora et antiqua habent. Frequens ibi et varia venatio. Inde caeduae silvae cum ipso monte descendunt. Has inter pingues terrenique colles planissimis campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non minus percoquunt. Sub his per latus omne vineae porriguntur. Prata inde campique, campi quos non nisi ingentes boves et fortissima aratra perfringunt. Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt. Cuncta enim perennibus rivis nutriuntur; sed ubi aquae plurimum, palus nulla, quia devexa terra, quidquid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim. Super illa quae rettuli, altius ibi otium et pinguius eoque securius: nulla necessitas togae, nemo arcessitor ex proximo, placida omnia et quiescentia, quod ipsum salubritati regionis ut purius caelum, ut aer liquidior accedit.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24128

[mastra] - [2013-07-21 18:04:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile