Curione attacca i Numidi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Curione attacca i Numidi

Equites missi nocte iter conficiunt imprudentisque atque inopinatis hostis adgrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos somno dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt. Quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt. Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat, cohortibus quinque castris praesidio relictis. Progressus milia passuum sex equites convenit, rem gestam cognovit; ex captivis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit; respondent Saburram. Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximàque respiciens signa: "Videtisne", inquit, "milites, captivorum orationem cum perfugis convenire? Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris cogitare incipiamus". Erant per se magna quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum conferretur. Haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant. Multa praeterea spolia praeferebantur, capti homines equitesque producebantur, ut quidquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur. Ita spei Curionis militum studia non deerant. Equites sequi iubet sese iterque accellerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totius noctis confecti subsequi non poterant atque alii alio loco resistebant. Ne haec quidem res Curionem ad spem morabatur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24127

[silly] - [2012-05-04 17:34:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile