banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare marcia attraverso il territorio del Piceno
Pagina 24 Numero 38

Caesar ab Arimino M. Antonium cum cohortibus quinque Arretium mittit, ipse Arimini cum duabus legionibus subsistit ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum Anconam singulis cohortibus occupat. Interea certior factus Iguvium Thermum praetorem cohortibus quinque tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius adventu cognito, diffisus municipii voluntati, Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. Milites in itinere ab eo discendunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recipit. Quibus rebus cognitis, confisus municiporum voluntatibus, Caesar cohortes legionis tertiae decimae ex praesidiis deducit Auxiumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat, dilectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24120
[silly] - [2012-04-29 12:11:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!