Il flauto deforma le gote

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il flauto deforma le gote

Apud veteres Romanos hominem liberum et gravitatis studiosum pudebat fidibus vel cithara vel tibiis canere, cum hoc servos et mimas decere arbitrarentur. Apud Athenienses vero pueri usque a prima aetate tibiis canere erudiebantur, cum hoc honestissimum et liberis hominibus dignissimum videretur. Pericles ille, cuius ingenio et liberalitate maxime Athenae nobilitate sunt, cum apud se nepotem Alcibiadem haberet ut domi suae bonis artibus ac liberalibus disciplinis imbueretur, Antigenidam, quem Graeci praestantissimum inter musicos illius aetatis habebant, arcessivit ut puerum tibiis canere doceret. Cum autem puer tibias ad os adhibuisset et buccas in speculo inflatas vidisset, vehementissime deformitatis vultus sui eum puduisse dicitur. Quare tibias infregit abiecitque. Cum eius rei fama percrebuisset, omnium Atheniensium iudicio illa disciplina improbata est nec quisquam post illud tempus tibias canendi artem discere voluit. Idem Dianae contigisse in fabulis legimus. Nam cum in fontis aqua os tibiis inflatum conspexisset traditum est adeo eam deformitatis suae piguisse, ut ex illo die non amplius tibias adhibuerit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24107

[mastra] - [2013-07-18 20:55:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile