banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dione viene ucciso per l'amicizia con i tiranni
Pagina 19 Numero 29

Dionysius superior Aristomachem, Dionis sororem, uxorem duxerat ex qua duos filios procreavit totidemque filias, nomine Sophrosynem et Aretem, quarum priorem Dionysio filio, eidem cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Aretem, Dioni. Dion autem, praeter nobilitatem, multa alia a natura habuit bona, in his ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem magnasque praeterea divitias a patre hereditate relictas, quas ipse tyranni muneribus auxit. Erat intimus Dionysio priori, neque minus propter mores quam adfinitatem. Namque etsi Dionysii crudelitatis eum pigebat, tamen eum salvum esse propter necessitudinem desiderabat. Cum ergo per multos annos cum tyrannis familiaritatem habuisset, expulso tandem Dionysio, propter huius amicitiae invidiam gladio a quodam Syracusano occisus est, circiter annos quinquaginta natus. At mortis eius cives miseritum est et multi, qui vivum eum tyrannum vocitaverant, post eius beneficia in cives et in patriam commemorabant: sic repente misericordia odio successit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24106
[silly] - [2012-05-04 17:24:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!