banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aureliano è nominato console
Pagina 70 Numero 33

 Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, dixit: «Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberavisti. Per te abundamus praeda, abundamus gloria et his omnibus rebus quibus Romana felicitas crescit. Ego te consulem hodie designo: scripturus sum ad Senatum, ut tibi attribuat scipionem, attribuat etiam fasces; haec enim non ab imperatore, sed a senatu consul accipere solet». Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad eius manus accessit agens gratias his verbis: «Et ego, Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo equos et milites meos lassavi, ut mihi gratias ageret res publica et conscientia mea. At tu plus fecisti. Ago ego gratias bonitati tuae et accipio consulatum quem das. Dii omnes faciant ut etiam senatus de me sic iudicet».
Historia Augusta


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24056
[silly] - [2014-06-21 22:20:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!