Fuga e morte di Annibale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fuga e morte di Annibale

 Senatus metu perculsus ad speculandos actus Hannibalis legatum in Africam Carthaginem Cn. Servilium mittit eique praecîpit ut eum per aemûlos eius interficêret metuque tandem populum Romanum liberaret. Sed res Hannibalem, virum ad vitanda pericula paratum, non diu latuit. Igitur cum totum diem in oculis legati Romani in foro se ostendisset, ut eum de fuga sua celaret, adpropinquante vespêre, equum conscendit et rus suburbanum propter litus maris contendit. Habebat ibi navem cum remigîbus in occulto sinu litôris abscondîtam et magnam pecuniam praeparatam. Lecta igitur servorum manu, navem conscendit cursumque ad Antiochum dirîgit. Postero die civitas principem suum in foro expectabat. Ut (= «appena») eum profectum esse cognoverunt, omnes trepidavëre (= trepidaverunt) exitiosamque sibi fugam eius ominati sunt. Legatus Romanus, quasi iam bellum inlatum Italiae ab Hannibale esset, tacîtus Romam regredîtur trepidumque nuntium refert. Hannîbal interêa ad Antiochum confugêrat, sed cum ab Antiocho Romani inter ceteras condiciones pacis dedicionem eius deposcêrent, admonîtus a rege, Cretam defertur et ad Prusiam contendit. Quae ubi (= «quando») Romam nuntiata sunt, missi a senatu legati sunt, qui Hannibalem deposcêrent. Sed Hannîbal, re cognita, sumpto veneno, morte Romanorum manus effugit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24048

[silly] - [2014-06-21 16:55:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile