banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il nodo di Gordio
Pagina 361 Numero 20

 Alexander, urbe in dicionem suam redacta, Iovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium Midae patrem vectum esse constabat, aspexit. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos implicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum esse eum qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortem explendi. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa exspectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta (questo participio ablativo si può rendere con una proposizione causale) ut nec ratione nec visu perspici posset unde nexus inciperet quove se conderet, Alexander timere coepit ne in omen verteretur irritum inceptum. Inde nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis, "Nihil" inquit "interest quomodo solvantur"; gladioque ruptis omnibus loris, oraculi sortem vel elusit vel implevit.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23983
[traduttore30] - [2016-11-26 16:22:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!