Plinio il Vecchio e l'eruzione del Vesuvio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plinio il Vecchio e l'eruzione del Vesuvio
Pagina 542 Numero 509

 (Avunculus meus) erat Miseni classemque imperio praesens (= «personalmente») regebat. Nonum Kalendas Septembres hora fere septima, mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. [...] Nubes — incertum procul intuentibus ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) — oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit, [...] candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat. Magnum propiusque noscendum, ut eruditissimo viro, visum (est). Iubet liburnicam aptari [...] et properat illuc unde alii fugiunt. [...] Iam navibus cinis incidebat [...] calidior et densior, iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. [...] Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. [...] Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret, monenti «Fortes - inquit - fortuna iuvat: Pomponianum pete». [...] Ibi, quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves certus fugae si contrarius ventus resedisset. [...] Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23900

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile