Il proconsolato in Cilicia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il proconsolato in Cilicia

In Ciliciam pro consule missus, provinciam, Romana clade et victoria Parthorum in spem novarum rerum erectam, non magis armis quam iustitia, integritate et abstinentia ad populi Romani fidem benevolentiamque reduxit. Civitates egentes et sumptibus iacturisque exhaustas acerbissimis tributis et gravissimis usuris ac aere alieno liberavit. Innumerabilia furta per provinciales ipsos adversus civitates suas commissa emendavit, adhibita moderatione ut pecuniae civitatibus restituerentur sine ignominia illorum, qui eas tenuissent (=tenuerant). Sumptibus provincialium ita pepercit, ut neque in se neque in legatos fieri ullos pateretur, cum superiores proconsules intolerabiliter provinciales onerare, eorumque legati rapinis et contumeliis eos afficere consuevissent. At eo proconsule neque virgis caesum esse quemquam neque maledicto aut iracundia ab ipso lacessitum (esse) ferunt. Res etiam bello magnificae in proconsulatu ab eo gestae sunt, pro quibus triumphus quoque ei Romam redeunti oblatus est, quem tamen prosequi destitit, quod alienum a condicione temporum existimabat, fervescentibus iam initiis civilis belli.
da Leonardo Bruni


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23759

[mastra] - [2012-04-25 20:08:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile