La vera libertà

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La vera libertà

Quid praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse (= complevisse) nec, deficiente ad iniurias terra, errasse (= erravisse) in oceano ignota quaerentem, sed animo omne vidisse et, qua maior nulla victoria est, vitia domuisse: innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi qui se. Quid est praecipuum? Erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare, quod speres. Quid est praecipuum? Posse laeto animo adversa tolerare; quidquid acciderit sic ferre, quasi tibi volueris accidere (debuisses enim velle, si scisses omnia ex decreto dei fieri). Quid est praecipuum? In primis labris animam habere: haec res efficit non e iure Quiritium liberum sed e iure naturae. Liber est autem qui servitutem suam effugit: haec est assidua et ineluctabilis et per diem ac noctem aequaliter premens, sine intervallo, sine commeatu. Sibi servire gravissima est servitus: quam discutere facile est, si desideris multa te poscere, si desideris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam posueris et aetatem, ac tibi ipse dixeris: «Quid insanio? Quid anhelo? Quid sudo? Quid terram, quid forum verso? Nec multo opus est nec diu». Ad hoc proderit nobis inspicere rerum naturam: primo discedemus a sordidis (rebus); deinde animam seducemus a corpore.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23749

[darkshines] - [2014-06-24 16:26:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile