banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Generosità di Alessandro
Pagina 12 Numero 19

Proelium ingentibus animis committitur. In eo uterque rex vulneratur. Tam diu certamen anceps fuit quoad fugeret Dareus. Exinde caedes Persarum secuta est. Caesa sunt peditum unum et sexaginta milia, equitum decem milia, capta quadraginta milia. Ex Macedonum cecidere pedestres centum triginta, equites centum quinquaginta. In castris Persarum magna copia auri ceterarumque opum inventa est. Inter captivos castrorum mater et uxor et filiae duae Darei duere. Ad quas visendas hortandasque cum Alexander veniret, conspectis armatis invicem se amplexae, veluti statim moriturae, complorationem ediderunt. Provolutae deinde genibus Alexandri, non mortem, sed, dum Darei corpus sepeliant, dilationem mortis deprecantur. Motus tanta mulierum pietate, Alexander et Dareum vivere dixit et timentibus mortem metum dempsit easque haberi ut reginas praecepit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23621
[silly] - [2012-04-10 14:52:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!