banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Canto d'amore di Polifemo
Pagina 6 Numero 9

Prominet in pontum cuneatus collis. Huc Polyphemus ascendit cum lanigeris pecudibus, pinum ante pedes posuit et fistulam centum harundinibus compactam sumpsit. Omnes montes pastoria sibilla senserunt, senserunt undae talia dicta: "Candidior es folio nivei ligustri, Galatea, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior conchis aequore detritis, gratior solibus hibernis aut aestiva umbra, mobilior dramma, conspectior alta platano, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cycni plumis et lacte coacto, et, si non fugis, formosior riguo horto. Attamen, Galatea, cum amori repugnas saevior indomitis iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, immobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato immitior hydro, ac non tantum cervo canum latratibus acto, verum etiam ventis fugacior: at si me bene cognoveris iam non fugies, moras tuas damnabis et me retinere temptabis".
Ovidio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23606
[silly] - [2012-04-10 14:49:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!