banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La cornacchia con le penne del pavone
Pagina 5 Numero 7

Pavoni pennae deciderant. Statim graculus, tumens inani superbia, collegit atque corpus suum exornavit. Dein, graculorum comitatum contemnens, cum formoso pavonum grege convenit. Pavones autem graculi fraudem detexerunt, pennsas impudenti eripuerunt atque rostrorum ictibus fugaverunt. Male mulcatus, maerens vulneribus et iniuria, graculus ad genus suum remeavit; sed etiam a graculis repulsus, tristem sustinuit notam. Nam alii graculi superbum comitem reiecerunt, dicentes: "Nostris sedibus contentus non fuisti atque genus tuum sprevisti: ideo merito pavonum contumeliam accepisti nostramque repulsam meruisti". Simili modo ne nos quidem alienis bonis superbire, sed potius nostro habitu vitam degere debemus; nam, si a pristinis moribus deflexerimus, amicos amittemus et in magnis calamitatibus erimus.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23604
[silly] - [2012-04-30 16:14:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!