Karthago - Venus genetrix


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Karthago - Venus genetrix

Postero die, ut primum lux orta est, pius Aeneas exire constituit et nova loca explorare atque quaerere qui homines incolerent. Classem sub rupe in umbra arborum occultat; ipse uno Achate comitatus graditur duo tela manu gerens. Cui mater Venus in media silva obviam iit vestem et arma virginis venantis gerens, ac prior "Heus" inquit "iuvenes! Vidistisne forte sororem meam hic errantem aut vestigia apri fugientis sequentem?" Ad haec Veneris filius "Sororem tuam" inquit "neque audivi neque vidi, o ... - quam te appellem? - o, dea certe, nam vultus tibi haud mortalis est nec vox humana sonat. Forsitan ipsa Diana sis, ad una e genere Nympharum? Quaecumque es, sis nobis felix et doceas nos quo sub caelo et quibus in oris versemur; namque ignari et hominum et locorum erramus, postquam vento et fluctibus huc acti sumus. Multas hostias ante aras tibi immolabimus!"
Tum Venus "Equidem" inquit "tali honore me haud dignam puto. Virgo Karthaginiensis sum; nobis mos est arcum sagittasque gestare et in silvis venari. In oram Libyae venisti, in regnum Didonis reginae, quae Tyro, ex urbe Phoenices, huc profecta est fratrem improbum fugiens. Huic coniunx erat Sychaeus, divitissimus Phoenicum. Regnum autem Tyri habebat frater Didonis Pygmalion, rex impius atque scelestus. Ille auri cupidus Sychaeum ante aram clam necavit factumque diu celavit et multa simulans viduam maestam falsa spe elusit. Sed in somnis Didoni apparuit imago coniugis mortui, qui mirum in modum os pallidum tollens aram cruentam et pectus suum vulneratum nudavit et scelus regis omne patefecit; tum uxori suasit ut celeriter ex patria excederet, et simul veteres thesauros occultos, ignotum pondus auri et argenti, monstravit. Hoc somnio commota Dido fugam clam parare coepit una cum iis qui tyrannum crudelem oderant aut metuebant. Naves quae forte paratae erant corripiunt onerantque auro, et avari Pygmalionis opes per mare avehuntur, femina duce. In haec loca Tyrii devenerunt, ubi nunc ingentia moenia arcemque novae Karthaginis surgentem cernes. - Sed vos qui tandem estis? aut quibus ab oris venistis? quove iter facitis?"
Ad haec Aeneas respondit: "O dea, si a prima origine repentes labores nostros narrem, ante vesperum finem non faciam! Nos Troia antiqua - si forte ad aures vestras Troiae nomen pervenit - per multa maria vectos tandem in oram Libyae tempestas appulit. Sum pius Aeneas, qui Penates ex hoste raptos mecum classe veho Italiam novam patriam quaerens. Viginti navibus profectus sum, quarum vix septem e tempestate supersunt. Ipse ignotus egens, per Libyam erro ex Europa atque Asia pulsus..."
Hic eum querentem Venus interpellavit: "Quicumque es, dis caelestibus carus esse videris, qui ad urbem Karthaginem adveneris. Perge modo atque hinc te confer ad limen reginae! Namque tibi nuntio socios tuos salvos esse classemque relatam et in tutum locum actam versis Aquilonibus Perge modo quo te ducit via!"
Cum his verbis se avertens divino decore fulsit. Ille ubi matrem agnovit, fugientem talibus verbis incusat: "O mater crudelis! Quid toties filium falsis eludis imaginibus? Cur dextras iungere non licet ac vere colloqui?"
At Venus Aeneam et Achaten gradientes nebula circumfudit, ne quis eos cernere neu contingere posset. Ipsa Paphum in insulam Cyprum abiit, ubi templum illi est, sedemque suam laeta revisit.
da Virgilio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23384

[biancafarfalla] - [2012-03-10 11:56:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile