Come e quanto sfamare e vestire gli schiavi di una fattoria


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Come e quanto sfamare e vestire gli schiavi di una fattoria

Familiae cibaria. Qui opus facient: per hiemem tritici modios IIII, per aestatem modios IIIIS; vilico, vilicae, epistatae, opilioni: modios III; compenditis: per hiemem panis p. IIII, ubi vineam fodere coeperint panis p. V, usque adeo dum ficos esse coeperint: deinde ad p. IIII redito.
Vinum familiae. Ubi vindemia facta erit, loram bibant menses tres; mense quarto: heminas in dies, id est in mense congios IIS; mense quinto, sexto, septimo, octavo: in dies sextarios, id est in mense congios quinque; nono, decimo, undecimo: in dies heminas ternas, id est amphoram; hoc amplius Saturnalibus et Compitalibus: in singulos homines congios. Summa vini in homines singulos inter annum: q. VII. Compeditis, uti quidquid operis facient, pro portione addito: eos non est nimium in annos singulos vini q. X ebibere.
Pulmentarium familiae. Oleae caducae quam plurimum condito; postea oleas tempestivas (unde minimum olei fieri poterit), eas condito: parcito uti (=ut) quam diutissime durent. Ubi oleae comesae erunt, hallecem et acetum dato. Oleum dato in menses unicuique s. I; salis unicuique in anno modium satis est.
Vestimenta familiae. Tunicam p. IIIS, saga alternis annis. Quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito, unde centones fiant. Sculponias bonas alternis annis dare oportet.
da Catone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23365

[mastra] - [2013-07-04 21:29:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile