banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un filosofo può spiegare l'epilessia
Pagina 396 Numero 269

 Plato philosophus, postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis divina providentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. Primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uvida et frigida et his duae advorsae, non congruant; id adeo evenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigravit. Sequens causa morborum inest in eorum vitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et visceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. Tertio in corpore concrementa varii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris novissima aegritudinum incitamenta sunt. Quorum e numero praecipua est materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et, spiritu indidem parto, ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit.
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23265
[silly] - [2012-06-19 13:48:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!