Da Rimini ad Osimo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Da Rimini ad Osimo

Caesar ab Arimino M. Antonium cum cohortibus quinque Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus (cohortibus) subsistit, ibique dilectum habere instituit; Pisarum, Fanum, Anconam singulis cohortibus missis, totam oram maritimam occupat. Interea certior factus est Iguvium (Gubbio) aliquot iam dies Thermum praetorem cohortibus quinque tenere, oppidum munire omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, eo mittit. Curio cum tribus diebus ad Iguvium pervenisset, eius adventu cognito, Thermus, diffisus municipii voluntati, omnes cohortes Iguvio reducit et profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recipit. Paucis post diebus Caesar, his rebus cognitis, confisus municipiorum voluntatibus, cohortes ex praesidiis deducit Auximumque (Osimo) proficiscitur. Auximo progressus, omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23028

[silly] - [2012-04-29 12:05:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile