banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Virtù e vizi smisurati
Pagina 33 Numero 50

L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Hic ab adulescentia belli intestini, caedis, rapinae discordiae civilis appetens fuit ibique iuventutem suam exercuit. Corpus eius patiens erat inediae, vigiliae, algoris; animus audax, subdolus, varius, cuiuslibet rei simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus (prodigo), ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus (insaziabile) animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae libido maxima imperii invaserat; quibus modis hoc adsequeretur, nihil pensi habebat. Agitabatur magis magisque (= sempre più) in dies animus ferox eius inopia rei familiaris et conscientia scelerum. Omnes, quos flagitia, egestas, conscius animus (= il rimorso) exagitabat, Catilinae proximi familiaresque erant. Iis amicis sociisque confisus, Catilina, sive quod (= perché) aes alienum per omnes terras ingens erat, sive quod plerique Sullani milites, rapinarum et victoriae veteris memores, civile bellum exoptabant, opprimendii rem publicam consilium cepit.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/23023
[mastra] - [2014-02-27 20:45:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!