banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Carneade e Anassagora
Pagina 331 Numero 368

Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem XC expletis annisidem illi vivendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere oblivisceretur. Sed ei Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato studia non interpellandi et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. Ergo animo tantum modo vita fruebatur, corpore vero quasi alieno et supervacuo circumdatus erat. Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? Qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas vidisset, «Non essem - inquit - ego salvus, nisi istae perissent». Vocem petitae sapientiae compotem! Nam si praediorum potius quam ingenii culturae vacasset, dominus rei familiaris intra Penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22942
[silly] - [2013-06-23 16:38:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!