banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Mestieri di serie A e di serie B
Pagina 168 Numero 177

De artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium sunt, quorum operae non quorum artes emuntur. Sordidi etiam putandi sunt qui mercantur a mercatoribus quod statim vendant; opificesque omnes in sordida arte versantur, minimeque artes eae probandae sunt quae ministrae sunt voluptatum, ut cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores. Honestae sunt - honestae quidem iis quorum ordini conveniunt - eae artes quibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa, non est admodum vituperanda. Omnium autem rerum, ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22714
[silly] - [2012-07-16 14:43:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!