banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una strage indiscriminata di Germani
Pagina 166 Numero 174

Acie triplici instituta et celeriter VII milium itinere confecto, prius ad hostium castra Caesar pervenit quam quid ageretur Germani sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti, in dubio erant utrum copias adversus hostem ducere, an castra defendere, an fuga salutem petere praestaret. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper (avv.) nostris restiterunt,a t reliqua multitudo puerorum mulierumque - nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque transierant - passim fugere coepit; ad quos consectandos Caesar equitatum misit. Germani, post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus relictis, se ex castris eiecerunt et, cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt, atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22712
[silly] - [2012-07-24 09:56:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!