banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il regno di Nerva
Pagina 162 Numero 169

Anno octingentesimo et quinquagesimo ab urbe condita, Vetere et Valente consulibus, res publica ad prosperrimum statum rediit bonis principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano enim exitiabili tyranno, Nerva successit, vir in privata vita moderatus et strenuus, nobilitatis mediae. Qui senex admodum operam dante Petronio Secundo, praefecto praetorio, item Parthenio interfectore Domitiani, imperator factus est; aequissimum se et civilissimum praebuit. Rei publicae divina provisione consuluit Traianum adoptando. Mortuus est Romae post annum et quattuor menses imperii sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero anno, atque inter Divos relatus est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22707
[silly] - [2012-07-16 14:59:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!