Disagio fisico e spirituale di Cicerone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Disagio fisico e spirituale di Cicerone

CICERO ATTICO SAL.

Quae me causae moverint, quam acerbe, quam graves quam novae coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. Fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. Itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio. Equidem ex tuis litteris intellexi te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere. Quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. Neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere neque multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. Sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur. Ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere plures litteras non potui; iis tamen rescripsi a quibus acceperam. Tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio, conscribas meo nomine. Quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi deesse de qua scribam, non voluntatem. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. Eodem Corcyra filius venit. Inde profectos eos una cum ceteris arbitror.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22694

[biancafarfalla] - [2012-02-18 07:26:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile