banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Verso la guerra civile
Pagina 338 Numero 289

His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam extremi iuris intercessione retinendi facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur. Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis numquam antea descensum est: dant operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sunt ad urbem, nequid res publica detrimenti capiat. Haec senatus consulto perscribuntur a. d. VII Id. Ian. Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22681
[silly] - [2012-05-14 15:30:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!