banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'ira è un sentimento istintivo o razionale?
Pagina 288 Numero 238

Quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque quae intra nos, non insciis nobis, oriuntur. Debet autem in haec se demittere disputatio ut ad illa quoque altiora possit exsurgere; nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec ex quibus omnis in faciem aspectumque decor est; post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus, perfecto iam corpore, adfunditur. Iram quin species oblata iniuriae moveat non est dubium; sed utrum speciem ipsam statim sequantur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente moveatur quaerimus. Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adprobante; nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus qui sine voluntate nostra concitatur.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22629
[silly] - [2012-05-14 15:50:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!