Dialogo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Dialogo

A. Sed quoniam coegisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse miserum putem.
M. Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora molior.
A. Quo modo hoc nihil negotii est? Aut quae sunt tandem ista maiora?
M. Quia, quoniam post mortem mali nihil est, ne mors quidem est malum, cui proxumum tempus est post mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem esse malum est.
A. Uberius ista, quaeso. Haec enim spinosiora. Sed quae sunt ea, quae dicis te maiora moliri?
M. Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse mortem.
A. Non postulo id quidem, aveo tamen audire. Ut enim non efficias quod vis, tamen, mors ut malum non sit, efficies. Sed nihil te interpellabo; continentem orationem audire malo.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22577

[mastra] - [2013-06-19 21:09:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile