Perplessità sulla lettura pubblica di un'arriga

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Perplessità sulla lettura pubblica di un'arriga

C. PLINIUS CERIALI SUO S. Hortatis ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam, quia hortatis, quamvis vehementer addubitem. Neque enim me praeterit actiones quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium; ad hoc («inoltre») dicentis gestus, incessus, discursus etiam, omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis. Unde accidit ut ii, qui sedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte supersint eadem illa, quae (supersunt) stantibus, tamen hoc, quod sedent quasi debilitentur et deprimantur. Recitantium vero praecipua pronuntiationis adiumenta, oculi et manus, praepediuntur. Quo minus mirum est si («perciò non desta meraviglia che...») auditorum intentio languescit. Accedit his, quod oratio, de qua loquor, pugnax et quasi contentiosa est. Potest tamen fieri ut, quamquam in his difficultatibus, libro isti novitas lenocinetur. Sed plane adhuc, an sit recitandum, examina tecum omnesque calculos, quos ego movi, in utraque parte pone, idque elige in quo vicerit ratio! a te enim ratio exigetur, nos («me») excusabit obsequium. Vale.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22509

[biancafarfalla] - [2012-02-11 19:30:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile