banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Perorazione finale
Pagina 198 Numero 153

Utinam di immortales fecissent (pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie), utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem! O di immortales! Fortem et a vobis, iudices, conservandum virum! Minime, minime, inquit, immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas. Hicine vir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? Huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua qusquam sententia ex hac urbe expellet quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? O terram illam beatam quae hunc virum exceperit, hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserti! Sed finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22493
[silly] - [2012-05-14 15:32:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!