banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Adèrbale, scacciato da Giugurta, chiede aiuto al senato di Roma
Pagina 126 Numero 12

Pater (= Micipsa) non duos fratres (= Ièmpsale e Adèrbale) reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. Alter (= Ièmpsale) eorum necatus est, alterius (= Giugurta) ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? Aut quo potissimum infelix adcedam? Generis praesidia omnia extincta sunt. Pater, uti necesse erat, naturae concessit (= "è morto"). Fratri, quem minime decuit, per scelus vitam Iugurtha eripuit. Adfines, amicos, propinquos, ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Nunc vero, exul patria, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges, qui omnes faniliae nostrae ob vestram amicitiam infesti sunt? Aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa (= il nonno) nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22455
[mastra] - [2012-02-09 23:47:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!