Gli Unni

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli Unni

Hunorum gens, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritati excedit. Ubi quoniam, ab ipsis nascendi primitiis, ferro sulcantur altius infantum genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus, hebetur, senescunt imberbes. Ita victu sunt asperi ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cuiusve pecoris carne vescantur. Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. Sed, vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt. Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, abseque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugentium similes, cum carpentis in quibus habitant: ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis, et pariunt, et ad usque pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud eos interrogatus respondere unde oritur potest, alibi conceptus natusque procul, et longius educatus.
da Ammiano Marcellino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22409

[mastra] - [2012-05-31 06:50:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile