Né ignavia né ipocrisia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Né ignavia né ipocrisia

Quid est igitur cur eis, qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint, M. Bruti sit suspectus exercitus? An vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraraet? Quis aut sapientior ad coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? At qui huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. Praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. Scilicet hoc Pansa aut non videt - hebeti enim ingenio est - aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. Desinant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et prospicere rei publicae, aut ei qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22405

[biancafarfalla] - [2013-06-09 12:29:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile