banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'anima umana è immortale
Pagina 124 Numero 95

O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit. Quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus. Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus sum? Quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? Quin etiam illa aetas multo plures quam nostra causas mortis habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Sed redeo ad mortem impendentem: quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune? «At sperat adulescens diu se victurum, cum idem sperare senex non possit». Insipienter sperat! Quid enim stultis quam incerto pro certis habere, falsa pro veris? «At senex ne quod speret quidem habet». At est eo meliore condicione quam adulescens, quia id, quod ille sperat, hic consecutus est; ille vult diu vivere, cum hic diu iam vixerit.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22339
[silly] - [2012-05-27 09:41:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!