banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Pompeiani in difficoltà
Pagina 124 Numero 94

Caesar, castris potitus, a militibus contendit ne in praeda occupati reliqui negotii gerendi faculatatem dimitterent. Qua re impetrata, montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi ei loco, relicto monte, universi iugis eius Larisam versus se recipere coeperunt. Qua re animadversa, Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, quattuor secum legionis duxit commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia passuum sex aciem instruxit. Qua re animadversa, Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, illi de deditione missis legatis agere coeperunt, cum autem pauci ordinis senatorii, qui se cum eis coniunxerant, nocte fuga salutem peterent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22334
[silly] - [2012-05-27 09:45:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!