banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sofonisba si avvelena
Pagina 123 Numero 93

Masinissae haec audienti non rubor suffusus est, sed lacrimae etiam obortae sunt; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset oravissetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret, ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. Ibi, arbitris remotis, cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis unum vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in proculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam vir uxori debuerit: quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem prestare, ne viva in potestatem Romanorum veniat. Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, «Accipio - inquit - nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. Hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem». Non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impavide hausit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22332
[silly] - [2012-05-27 09:46:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!