banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Clodio è una liberazione per Roma
Pagina 121 Numero 90

Attendite, iudices. Nempe haec est quaestiio de interitu P. Clodi. Fingite animis - liberae sunt enim nostrae cogitationes, et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus, - fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possim efficere ut Milonem absolvatis, sed hoc pacto, si P. Clodius revixerit. Quid vultu extimuistis? Quonam modo ille vos vivus adficeret, quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid? Si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est, ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem ferre de morte P. Clodi aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter rem publicam non fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis; et de eius nece lata quaestio est, qui si lege eadem reviviscere posset, numquam lex lata esset. Huius ergo interfector si Milo esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22324
[silly] - [2012-05-27 09:49:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!